|
This brief account of
the Order’s foundation and approbation is first found in De origine et
gestis francorum compendium of Robert Gaguin, Trinitarian Major Minister
during the last quarter of the 15th century.
Text: Gaguinus, Robertus [Gaguin,
Robert], De origine et
gestis francorum compendium (Paris: 1497) lib. VI,
f. XLv.
Editions: Gaguinus, Robertus [Gaguin, Robert], De francorum regum gestis
annales (Paris: 1528) ff.
CCIr-v. Antonin de l’Assomption, Les
origines de l’Ordre de la Très
Sainte Trinité d’après les documents
(Rome: 1925) 137-138, n.
37. Marchionni, Ignazio,
Note sulla storia delle origini dell’Ordine della SS. Trinità
(Roma: 1973) 336-337, n. 60.
Revelatio
atque institutio ordinis sancte Trinitatis.
Sub hoc Innocentio romano pontifice, ordo fratrum
sancte Trinitatis de redemptione captivorum, auctoribus Ioanne de Mata et
Felice anachorita, initium cepit. Qui
postquam apud Cervum frigidum, Meldensis teritorii, solitariam diu vitam
egissent, per quietem admoniti, pontificem romanum convenire, a quo vite
modum acciperent, cum Innocentium adiisent, cognoverunt pontificem simili
revelatione fuisse divinitus instinctum.
Quamobrem a pontifice benignissime excepti sunt.
Et quinto kalendas februarias, cum dies festus Agnetis secundo agitur,
Innocentius rem divinam faciens, dum divinam eucharistiam circumstantibus se
ostendit, angelum Dei videt candore multo fulgentem, cancellatis manibus
duos captivos tenentem, christianum unum, alterum maurum, tanquam eos
commutaret. Cui angelo crux
rubri et asuri coloris ad pectus eminabat.
Quo viso et re divina confecta, anachoritas ad se vocans. Iam, inquit, filioli, animadverto Dei spiritu vos duci.
Conficiam vobis indumenta exemplo visionis que michi divina
celebranti innotuit. Igitur,
consutis tunicis Ioannem Felicemque candidis vestibus decoravit superaddita
cruce, qualem angelus ostendisset. Additque
novo Ordini titulum de Trinitate et redemptione captivorum, cui negocium
imponit captivos a male credentibus christianos liberandi.
Eius rei simulacrum Rome in Celio monte apud Sanctum Thomam de Formis
visitur, ubi ecclesiam divine Trinitati Innocentius extruxit.
|