Home | Introduction | Abbreviations | Archives | Bibliography | Biography | Calendar | Family | Houses | Images | Literature | Liturgy | Miscellany | News Items | Ransoming | Rule | Statutes | Studies | Links

 

 

Summa Musice


Perseus and Petrus
(13th century)


 

Text:   see Summa Musice:  A Thirteenth Century Manual for Singers edited by Christopher Page  in  Cambridge Musical Texts and Monographs  (Cambridge:  Cambridge University Press, 1991)  pp. 206-207.



Amplius in musica sunt articuli decemnovem:  octo in gravibus, septem in acutis, et quatuor in peracutis.  Similiter in ecclesia sunt gradus quidam inferiores, quidam superiores, quidam vero medii predictorum in quibus ab orthodoxis Deo iugiter ministratur.  Primus gradus est fidelium et in caritate manentium laicorum.  Secundus gradus est itinerantium peregrinorum.  Tertius est Ordo Fratrum cum Gladio, quartus Templariorum, quintus Hospitalariorum, sextus Ordinis Sancte Trinitatis, septimus Domus Teutonicorum, octavus Ordinis Leprosorum, e hii octo articuli[s] in gravibus comparabiles esse videntur.  Item sunt septem ordines in ecclesia unde articulis consimiles in acutis.  Primus est ordo secularium clericorum, secundus Sancti Augustini, tertius Sancti Benedicti, quartus Sancti Bernardi, quintus Predicatorum, sextus Ordo Sancti Guillelmi, septimus Sancti Francisci;  hii iam dicti acutis merito comparantur quia sunt gravibus altiores.  Item gradus sunt comparabiles in ecclesia quatuor peracutis articulis.  Primus est barbarorum, secundus anachoritarum, tertius heremitarum, quartus christianorum a paganis vel hereticis captivatorum [sic].  Hii habent similitudinem cum peracutis quia superexcellunt predictos in tribulatione et in austeritate penarum.  Claves in musica sunt signa specialium suorum articulorum;  sic et in ecclesia sunt habitus dictorum ordinum speciales per quos ipsi ordines predicti abinvicem discernuntur.